#Joan. I#Matth. XVI#Matth. X#Isa. XI
Quadam die stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo, quorum unus erat Andreas, et videns Jesum ambulantem, dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ob hoc illi duo discipuli ejus secuti sunt Jesum, ut viderent ubi maneret, et manserunt apud eum die illa. Inveniens autem Andreas Simonem fratrem suum, dixit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus, Christus Graece, Latine unctus Et duxit eum ad Jesum. Intuitus eum Jesus dixit: Tu es Simon Barjona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Barjona Hebraeum est, et sonat filius Joanna, compositum ex integro, et corrupto. Cephas Hebraeum est, et Syrum. Petrus Graecum et Latinum. Utrum autem hoc nomen tunc ei imposuerit, an promiserit imponendum, dubium est. Tutius tamen dici potest, quod tunc et imposuit hoc nomen omnino cum dixit: Tu es Petrus. Vel in electione duodecim, ubi dicitur: Et imposuit Simoni nomen Petrus. Si vero modo imposuit, in sequentibus confirmavit. In crastino volens Jesus redire in Galilaeam, invenit Philippum, et dixit ei: Sequere me. Hic erat de Bethsaida concivis Andraeae et Petri. Hic inveniens Nathanaelem fratrem suum, dixit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth. Et ait Nathanael: A Nazareth potest esse aliquid boni? despective, quasi non, vel remissive legitur. Iste enim legisperitus legerat in prophetia: Nazaraeus vocabitur, et signa adventus Domini forte notaverat, et ait: A Nazareth potest aliquid boni esse, quasi diceret: Nunc tandem a Nazareth potest aliquid esse boni. Et adduxit eum Philippus ad Jesum. Quo veniente ad se ait Jesus: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Et dixit Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit Nathanael ei: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel, quia agnovit iste, Dominum absentem vidisse, quae solus gesserat, et quomodo, et ubi a Philippo vocatus sit, Christum, et Deum fatetur. Tamen quidam de praedestinatione exponunt hoc ita: Cum eras in lumbis Adae, latentis sub ficu, prius et etiam praedestinavi te. Et regressus est Jesus in Galilaeam.